Nostra phalanx plaudat leta – [f. 214 (185)]
Ato episcopus Trecensis
Nostra phalanx plaudat leta Hac in die, qua athleta Cristi gaudet sine meta Iacobus in gloria Angelorum in curia.Quem Herodes decollavit, Et id circo coronavit Illum Cristus et ditavit In celesti patria Angelorum in curia.Cuius corpus tumulatur Et a multis visitatur Et per illud eis datur Salus in Gallecia Angelorum in curia.Ergo festum celebrantes, Eius melos decantantes Persolvamus venerantes Dulces laudes domino Angelorum in curia. |
Congaudeant catholici – [f. 214 (185)]
Magister Albertus Parisiensis
Congaudeant catholici, letentur cives celici, die istaClerus pulcris carminibus studeat atque cantibus, die istaHec est dies laudabilis, divina luce nobilis, die istaQua Iacobus palacia ascendit ad celestia, die ista Vincens Herodis gladium Ergo carenti termino Magno patri familias |
Gratulantes celebremus festum – [f. 214v (185v)]
Magister Goslenus episcopus Suessionis
Gratulantes celebremus festum diem luce divina honestum.Hec est dies Iacobi insignis illustrata signis eius dignis.Quem precamur, ducat ut ad caelos decantantes eius Christo melos.Suscipiens graciam de celis benedicat ergo plebs fidelis Domino. |
Ad superni regis decus – [f. 215 (186)]
Magister Albericus archiepiscopus Bituricensis
Ad superni regis decus, qui continet omnia celebremus leti tua, Iacobe, sollempnia.Secus litus galilee contempsisti propria. Sequens Christum predicasti ipsius imperia.Tu petisti iuxta Christum tunc sedere nescius. Sed nunc sedes in cohorte duodena alcius.Prothomartir duodenus fuisti in patria. Primam sedem duodenam possides in gloria. Fac nos ergo interesse |
Annua gaudia – [f. 215v (186v)]
Magister Airardus Viziliacensis
Annua gaudia, Iacobe, debita sunt tibi danda. Organa dulcia convenientia sunt resonanda.Et tua celica facta perhennia sunt reseranda. Organa dulcia convenientia sunt resonanda.Hec quoque splendida secla per omnia sunt memoranda. Organa dulcia convenientia sunt resonanda.Tam pia, tam bona, tam rata dogmata sunt imitanda Organa dulcia convenientia sunt resonanda. Hec sacra commoda, |
Iacobe sancte tuum – [f. 131] (1v) – [f. 215v (186v)] (2v)
Conductum sancti Iacobi at antiquo episcopo Beneventino editum
Iacobe sancte tuum repetito tempore festum. Fac preclues celo colentes Invitat claros populum celebrare triumphos. Fac preclues celo colentesPsallimus ecce Deu grates meritas referendo Fac preclues celo colentesQui tibi splendifluum concessit scandere celum Fac preclues celo colentesForcia mortalis contempnens vulnera carnis Fac preclues celo colentes Ut tibi perpetuus vite succederet usus. Fac preclues celo colentes Sis memor unde tui Quapropter regi regum benedicamus domino |
Regi perhennis glorie – [f. 139] (1v) – [f. 216 (187)] (2v)
Magister Gauterius de Castello Rainardi decantum fecit
Regi perhennis glorie sit canticum leticie Qui triumphum victorie Iacobo dedit hodieDecoravit Yspaniam Iacobus et Galleciam Illamque gentem impiam Christi fecit ecclesiamTandem pro Dei filio sub Herodis imperio Se obtulit martyrio. Benedicamus Domino.Nam Herodis insania furens in Christi menia Stimulante superbia eius odit collegia Ad sui damni cumulum Sic manus regis impias |
Vox nostra resonet – [f. 216v (187v)]
Magister Iohannes Legalis
Vox nostra resonet, Iacobi intonet laudes creatori.Clerus cum organo et plebs cum timpano cantet redemptori.Carmine debito psallat Paraclito id est solatori.Hoc omnes termino laudes in cantico dicamus domino. |
Dum esset salvator in monte – [f. 107v] (1v) – [f. 216v (187v)] (2v)
Magister Ato episcopus Trecensis
Dum esset Salvator in monte, imponens aptissima nomina discipulis suis, vocavit Iacobum et Ihohannem Boanerges, quod est filii tonitrui.V/ Sicut enim vox tonitrui in rota mundi sonat, sic in omnem terram exivit sonus predicacionum beati Iacobi, quod est filii tonitruiGloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto |
Huic Iacobo – [f. 109v] (1v) – [f. 217 (188)] (2v)
Magister Ato episcopus Trecensis
Huic Iacobo condoluit dominus tempore passionis sue velut karus karo suo mesticiam carnis sue, ostendens ei et dicens.V/ Tristis est anima mea usque ad mortem, ostendens ei et dicens.Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto |
Iacobe virginei – [f. 110] (1v) – [f. 217 (188)] (2v)
Magister Ato episcopus Trecensis
Iacobe virginei frater preciose Iohannis, qui pius Ermogenem revocasti corde ferocem ex mundi viciis ad honorem cunctipotentisV/ Tu prece continua pro nobis omnibus ora, qui pius Ermogenem revocasti corde ferocem ex mundi viciis ad honorem cunctipotentisV/ Gloria Patri almo natoque, flamini sancto ad honorem cunctipotentis |
O adiutor omnium seculorum – [f. 110v] (1v) – [f. 217-217v (188-188v)] (2v)
Idem Ato
O adiutor omnium seculorum, O decus apostolorum, O lux clara Gallecianorum, O advocate peregrinorum, Iacobe, supplantator viciorum, solve nostrorum catenas delictorum, Et duc nos ad salutis portum.V/ Qui subvenis periclitantibus ad te clamantibus tam in mare quam in terra, succurre nobis nunc et in periculo mortis, Et duc nos ad salutis portum.V/ Gloria Deo Patri almo excellentissimo, et Filio eius pio altissimo, Amborumque Spiritui Sancto. Et duc nos ad salutis portum. |
Portum in ultimo – [f. 217v (188v)]
Prosa. Idem Ato
Portum in ultimo da nobis iudicio,Ita ut cum Deo carenti principioEt cum eius Nato, qui est sine termino.Et cum Paraclito ab utroque edito Expulsi a tetro Angelorum choro Purgati vicio, Cum vite premio Intremus cum pio, Ortum. |
Rex inmense pater pie eleyson – [f. 134] (1v) – [f. 218 (189)] (2v)
Fulbertus episcopus Karnotensis
Rex inmense, pater pie, eleyson Sother, theos athanatos, eleyson Palmo cuncta qui concludis, eleysonChriste, Fili Patris summi, eleyson Qui de celis descendisti, eleyson Tuum plasma redemisti, eleysonConsolator, dulcis amor, eleyson Qui Iacobum illustrasti, eleyson Cuius prece nobis parce, eleyson |
Misit Herodes – [f. 118v] (1v) – [f. 218 (189)] (2v)
Ato prefatus
Misit Herodes rex manus ut affligeret quosdam de ecclesiaV/ Occidit autem Iacobum fratrem Ihohannis gladio |
Alleluia – [f. 119] (1v) – [f. 218 (189)] (2v)
Magister Goslenus episcopus Suessionis
Alleluia. Vocavit Ihesus Iacobum Zebedei, et Iohannem fratrem eius, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est filii tonitrui. Alleluia. |
Cunctipotens genitor Deus – [f. 219 (190)]
Gauterius prefatus
Cunctipotens genitor Deus omni creator, eleysonChriste Dei forma virtus patrisque sophia, eleysonAmborum sacrum spiramen nexus amorque, eleyson |
Benedicamus Domino I – [f. 219 (190)]
Gauterius prefatus
Benedicamus Domino Deo gracias |
Benedicamus Domino II – [f. 219v (190v)]
Magister Droardus Trecensis
Benedicamus Domino Deo gracias |
Benedicamus Domino III – [f. 219v (190v)]
Idem Droardus
Benedicamus Domino Deo gracias |
Ad honorem regis summi – [f. 219v (190v)]
Aimericus Picaudi, presbiter de Partiniaco
Ad honorem regi summi que condidit omnia, Venerantes iubilemus Iacobi magnalia, De quo gaudent celi cives in superna curia Cuius facta gloriosa meminit ecclesiaSupra mare Galilee omnia postposuit Viso rege ad mundana redire non voluit Sed post illum se vocantem pergere disposuit Et praecepta eius sacra predicare studuitErmogeni et Fileto Christi fidem tribuit Et Iosiam baptizavit et vim aegro prebuit. Olim Ihesum transformatum vidit patris numine, Pro quo nacem ab Herode simpsit fuso sanguine.Cuius corpus sepelitur in terra Galecie, Et petentes illud digne summut vitam glorie. Iam per totum fulget mundum divinis miraculis, Qui viginti viros olim solvit ab ergastulis. Scedulaque peccatoris deleta apparuit, Hic suspensum post triginta dies vite reddidit, Vim vincendit Turcos viro apostolus tribuit, Sanitati post vindictam Dalmacius datus est, Interfectum a se ipso ad vitam restituit, Hic contractum membris ruptum erexit humiliter, Unde laudes regi regum solvamus alacriter, |
Dum pater familias – [f. 222 (193)]
De sancto Iacobo
Dum pater familias, Rex universorum, Donaret provincias Ius apostolorum, Iacobus Yspanias Lux illustrat morum.Primus ex apostolis Martir Ierosolimis, Iacobus egregio Sacer est martirio.Iacobe Gallecia Opem rogat piam, Glebae cuius gloria Dat insignem viam, Ut precum frequentia Cantet melodiam.Herru Santiagu, Got Santiagu, E ultreia, e suseia, Deus adiuva nos. Primus ex apostolis…. Iacobo dat parium Primus ex apostolis…. Iacobum miraculis Primus ex apostolis…. O beate Iacobe, Primus ex apostolis…. Iacobo propicio Primus ex apostolis…. |